- LOCRI
- I.LOCRIin extrema Italiae ora, quam Magnam Graeciam an tiqui appellârunt opp. incolentes eiusdem nominis, ab iis Locris, qui Aiacem Oileum ad Troiam secutisunt, conditum. Vide Serv. in illud Virg. Aen. l. 3. v. 399.Hic et Naritii posuêrunt moenia Locri.Ubi is. Nariae, inquit, prius, Opuns postea dicta. Hi igitur Locrorum Opuntiorum s. Epicnemidiorum colois iuxta Plin. l. 4. c. 37. dicriminis gratiâ Epizephyrii dicebantur, quod supra Zephyrium prom. sati sunt. Urbs corum erat am pla Brutionem, an ab Aiace, ut dictum, an a Locrensibus Ozolis, Duce Euanthe, ut Strabo vult l. 6. condita, antea prope Zephyrium prom. postea ad montem Esopum translata, Idem l. 10. p. 460. l. 13. p. 582. 3. mill. ab ora maris Ionii. Ex eius ruinis Hieracium, vulgo Gieraci, urubs Calabriae ult. Crevit, vix mill. pass. ab ea distans, inter Zephyrium prom. ad Austr. et Cocytum ad Bor. 18. mill. pass. utrinque, 40. a Sxyllacio in Austr. in colle, Baudr. Episcopal. sub Archiep. P. Mela l. 2. c. 4. Rhegino Ferrar. Locus Strabonis est l. 6. p. 259. Lecri Epizephyrii sunt hi locri colonia eorum Lotrorum qui in sinis, Crisaeo habitant ab Euanthe deducta; non multo post Crotonem et Syracissas conditas. Cum tres quatuorue Annos in Zephyrio habitâssent, transtulêrunt inde urbem quod Esopin. appellârunt. Apud hos Locros in claruti Zaleucu s Legislator. Aelian. Var. Hist. l. 13. c. 24. etiam Eutymius pycla. semper Olympia victor (Sc. Olymp. 74. 75. 35 76.) qui vivus sentiensque consecratus ost oraculi iussis; cui et vivo sacrificatum est et Mortuo, Plin. l. 7. c. 47. Unde in nummis eorum occurrit modo ΛΟΚΡΩΝ, modo ΖΕΦΥΡΙΕΩΝ, modo (in num mis sic posteriorisaevi et caelaturae rudioris) ΕΝΤΥΜΙΥΣ, qua de re vide Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVII. ubi urbis hu ius conditum ad Annum 2. Olymp. 24. ab Euseb. referri, memorat. et sub Romanisliberam fuisseaddit. De Eythymio vero plura, hîc et in Continuatione, suo loco.II.LOCRIregio Phocidi proxima. Pop. Locri Parnassum mont. utrin que accolentes; quorum qui Occiduam incolunt plagam, ad Crisseum usque sinum pertingentes, medii inter Aetolos, et Phocenses, a gravitate odoris Ozolae, et a situ Hesperi cognominantur. Qui vero Pernassum ad Ort. accolunt, ad mare usque Euboicum extensi, in duplici sunt differentia: Nam hi quidem a Cnemide monte, Epicnemidii. illi vero ab Opunte urbe. Opuntii cognominantur. Strabol. 9. p. 416. 417. 425. et 427. Locrenses cum bovem, quem Diis facerent, non haberent, cumposito ex lignis minutis bovis simulacro, illo rem sacram fecêrunt. Unde adagium dere vili et munere sordido natum est, Locrensis bos. Iidem, cum foedus, quod cum Peloponnesiis inierant, violâssent, ad Heraclidarum partestranseuntes, adagio causam dedêrunt huic, apud Zenod. et Eust. Locrense pactum, in foedifragos. Idem narratur. quod Siculoselusissent, Ferr. P. Mela l. 2. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.